monumenta.ch > Plinius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 0, 15
res ardua vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam et naturae suae omnia. itaque etiam non assecutis voluisse abunde pulchrum atque magnificum est.